HERCULES

HERCULES
I.
HERCULES
Fil. Uberti March. Ep. Augustae, a consiliis Carolo III. Sabaudiae Duci Obiit A. C. 1515. Ughel. T. IV. Ital. sacr. Franciscus August. in Hist. Chron. Ep. Pedemon.
II.
HERCULES
ita vett. pro more solito fortes fere appellarunt. Sic tres huius nominis numerat Diod. Sic. l. 4. Sex Arnob. itidem in 4. uti et Cic. de Nat. Deor. Imo Vartoni erant Hercules quadraginta tres: In quibus tamen quosdam fuisse totos Symbolicos, non ad gestorum historiam, sed ad rerum naturam prorsus spectantes verisimile est, qualis Ogmius, sive Hercules Celticus apud Lucian. qui eloquentiae symbolum erat. Item Hercules Romanus S. Aurelio Victori ex L. Cassii Heminae Ann. l. 1. Recaranus, et Verrio Flacco apud Serv. ad l. 8. Aen. Caranus, vel Garanus. poetis Gradivus dictus. Omnium vero antiquissimus erat ille Hercules Aegyptius, qui Diod. Sic. l. 1. teste, Mitzraimo, Osiridi illi antiquissimo, filio Chami, genere propinquus, ac Dux fuit exercitûs secundum aliquos, Grgnon, vel Gigon dictus. Unde Hesych. p. 217. Γιγνῶν, οἱ δὲ Γιγῶν Παταϊκος, Ε᾿πιπαταϊκὸς τραπέζιος, οἱ δὲ Α᾿ιγύπτιον Η῾ρακλέα. Et ab hoc diversus, qui longe iunior, est alter Aegyptius; vel potius Aegyptio-cananaeus, a devicta Cananaea sic dictus, quem nullum alium quam Iosuam esse, maximus ille Voss. l. 1. de Idol. c. 26. luculentissime demonstravit. Atque sic ad minimum duo sunt Hercules Aegyptii.
Praeter hos alius fuit Hercules Phoenicius
sive Tyrius, Athamantis, sive, ut traditum Sanchoniathoni, aut Philoni Bybliensi, Iovis Demaroontis Regis Phoeniciae fil. et Cadmi Phoenicis ex filia Ino nepos. Hic Paloemon dictus, postea vocabatur Melicarthus, sive Melicerta, h. e. Rex vicitatis. θεὸςτπολιοῦχος, ex Hebraeo melech Rex, et carta, civitas, Amathusiis vero, reste Hesych. Malica, quod ex priori forma tum videtur, literis ultimis abiectis: Et Euseb. in Chron. ad Num. 497. Desanaus, sive Desanes, Indis, teste Hesych. Dorsanes, denique Georgio Syncello Διωδὰς, Diodas. Atque hic ortus est ex posteris Esavi, sive Edomi, quem gentiles interpretatione Regem Erythram memorant. Ceterum alter ille Tyrius Hercules, sive Asiaticus Iustino dictus. l. XI. c. 10. qui florentibus demum Tyriorum rebus, iisque matis imperium prae aliis obtinentibus, in Gades Hispaniae insulam coloianr duxit, ac Geryonem, teste Iust. l. 44. c. 4. cum duobus fratribus regno excussit, hic, inquam, mulro iunior est, quam Idumaeus ille, cui nomen Melicartho. Hic enim Tyri natus; sed in ins. Gaditana (cui denique nomen datum Erythiae ab ἔρυθρος, h. e. rubor, quasi Phoeniciam, sive Idumaeam dixeris) Denatus ac sepultus est: quod prodidit P. Mela, l. 3. c. 6. Rursus alius fuit Hercules Libycus, cogn. Maceris, pater Sardi, qui coloiam in ins. maris Tyrrheni, sive Inferi, tunc Ichnusam. sed postea Sardiniam dictam, ex Libya duxit: ubi et unâ cum patre cultus est, teste Paus. in Phocicis, Sil Ital. Pun. Bell. l. 12. v. XI, 143, et 433. Solinio, c. 10. et Isid. l. 14. Origin. c. 6. Alius Hercules Creticus, sive Telchinus, unus ex Idaeis Dactylis, sive
Curetibus, praestigiator, ac Imp. celebris: a quo, teste Diod. Sic. institutum certamem Olympicum. Alius Hercules Rom. quem Sangum vel Sancum, vel Sanctum, item Sancum Semonem Fidium dixêre. De hoc Varro l. 4. de Ling. Lat. Putabunt Fidium esse Sanctum a Sabina lingua, et Herculem a Graeca. Et Festus, Propter viam fit sacrificium, quod est prosiciscendi gratiâ, Herculi, aut Sanco, qui scilicet idem est Deus. Alius item HHercules Germ.quem et Celticam plerisque disctum memorat Elias Schedius de Diis Germanis, p. 476. De hoc sic Tac. de morib. Germ. c. 2. Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. Aventin. l. 1, Ann. Bio. scribit, hunc Alemannum cogn. Herculem, caius insigne fuerit Leo, causa nominis, postremum exstitisse Regum Germ. quos Berosus enumerat, et primum Boiorum conditorem. Ceterum de hoc vide plura apud Caesium in Caelo Astronomico Poetico, p. 161. et 162. Nunc sequitur omnium horum licet novissimus, tamen longe celeberrimus, ac famigeratissmus Heros Hercules Thebanus, patronymice Amphitr yoniades dictus; Quippe fil. erat Amphitryonis ex Alcmena, Thebis Boeoticis natus. Sed communis opinio est, prodente Euripide in Herc. Fur. quod Iuppiter quidam tralatitius, dum Amphitryo unâ cum Rege Creonte adversus consanguineos suos Teleboas, Aetoliae populos, bellum gerebat, ut patris ac fratrum Alc menae caedem ulcisceretur, nequiter apud Alcmenam res egerit mariti, unde Hercules sit natus. Atque huic Herculi omnia, quae a superioribus prius enumeratis gesta sunt, pro mero solito tribuêrunt Graeculi, quasi ipse ea solus perpetrasset, ut eo magnificentior, ac illnstrior fieret. Adolescentes legant, quae de Virtute et Voluptate cum Hercule colloquentibus,
elegantissimo commento ex Prodico recitantur a Xenoph. l. 2. de dictis et factis Socratis. Quae elegantibus versibus Sil. expressit, Ital. Punic. Bell. l. 5. Ab uxore Deiarnra Zelotypa veste venenatâ sublatus, post mortem, inter Deos relatus, et Hebes maritus evasisse fingitur. Plura de illo vide apud Diod. Sic. Hygin. Apollod. Clem. Alexandrin. Plutarch. in Theseo. Euseb. in Chron. Scholiastem Lycophronis, Cononem et Himerium, apud Phot. cod. 186. et 243. Natalem Comitem, Alex. Rossaeum in Mystagogo poetico, et c. Addo saltem, in Hyetro Boeotiae templum fuisse Herculis, ὄντος οὐχὶ ἀγάλματος Cὺν τέχνῃ, λίθου δὲ ἀργου-, κατα τὸ ἀρχαῖον, in quo non fuit simulacrum arte factum, sed rudis lapis, more prisco, Paus. l. 9. ante viz. Daedali aetatem, sub quo διάρθρωςις demum et ars affabre caelandi inventa est. Vide supra ubi de Deastrorum Gentilium Boetylis. Ceterum triplici modo Herculem suum considerarunt, ac venerati sunt gentes; nempe ἱςτορικῶς, ut Heroa, sive Deum animales, ἠθικῶς, sive φιλοσοφικῶς, ut Deum ethicum, et moralem, h. e. ut exemplum fictitium prudentiae ac fortitudinis, et φυσικῶς, sive θεολογικῶς, ut Deum mere naturalem, sub quo intellexêrunt, ac venerati sunt Solem, Eiusmodi erat Persarum et Medorum, Hercules Sandes; ut auctores sunt apud Agathiam l. 2. Symmachus et Athenocles. Atque hinc est, cum scil. Sol. quotannis permcer duodecim signa caelestia, quod pro istis 12. signis duodecim praecipuos statuerint Herculis labores, imo totidem illi attribuerint annos, quibus Eurystheo, id imperante Oraculo, ministerium suum exhibuerit. * Illos vero 12. labotes enumerat Lucret. 13. Initio; v. 22. et alii passim Graeci Latiniqueve scriptores. Ovid. Met. l. 9. v. 182. Senec. Agam. v. 806. Herc, Fur. v. 214. et 526. Herc. Oet. v. 15. Sil. Ital. Punic Bell. l. 3. v. 333. Sidon. Carm. 9. Boetius l. 4. Met. 7. Claud. praef. in l. 2. de Raptu Proserpinae Carm. 34. v. 3. Nos Mart. tanrum imprae sentiarum, et Aus. in medium producemus quorum hic Mart. l. 9. Epigr. 104. cuius epigraphe adulatur Domitiano v. 3. et seqq.
Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
Disce, Libyn domuit; aurea poma tulit.
Peltatam Scythico discinxit Amezona nodo:
Addidit Arcadio terga leonis apro.
Aeripedem silvis cervum, Stymphlidas undis
Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua.
Fecundam vetiut repar ari mortibus Hydram.
Hesperias Tusco lavit in amne boves.
Ubi novem tantum enumerantur. Ille Aus. Edyll. 19. Initio. Monosticha de Aerumnis Herculis.
Prima Cleonaei tolerata aerumna Leonis.
Proxima Lernaeam ferro et sace contudit hydr am.
Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.
Aeripedis quarto tulit aur ea cornus cervi.
Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.
Threiciam sexto spoliavit Amazona baltheo.
Septima in Augeae stabulis impensa laboris.
Octava expulso numeratur adorea Tauro.
In Diomedeis victoria nona quadrigis.
Geryone exstincto decimam dat Iberia palmam.
Undecimo mala Hesperidum destricta triumpho.
Cerberus extremi suprema est meta laboris.
Quintus, Calaber, octodecim Herculis labores describit in Eurypyli clypeo, l. 6. quem sis consule. Idem, citante Eliâ Schedio; tredecim alibi recenset: Sunt autem sequentes,
Πρῶτα μεν` εν Νεμέῃ βριαρὸν κατέπεφνε λέοντα,
Δεύτερον, εν Λέρνῃ πολυαύχενον ὤλεϚεν Υ῞δρην,
Τὸν τρίτον αὖτ᾿ ἐπὶ τοῖς Ε᾿ρυμάνθιον ἔκτανε κάπρον,
Χρυσοκέρων δ᾿ ἔλαφον μετα ταῦτ᾿ ἤγρευϚε τέταρτον,
Πέμπτον δ᾿ ὄρνιθας Στυμφηλίδας ἐξεδίωξεν,
Ε῞κτον, Α᾿μαζονίδος κόμιϚε ζωςτῆρα φαεινὸν,
Ε῞βδομον Αὐγείου πολλην` κόπρον ἐξεκάθῃρεν,
Ο῎γδοον εν Κρήτης Διομήδεος ἤγαγεν ἵππους.
Γηρυόνου δέκατον βόας ἤγαγεν ὀλλυμεν´οιο.
Δωδέκατον δ᾿ ενόμιςςεν ἐς Ε῾λλάδα χρύσεα μῆλα,
Τὸ τρὶς καὶ δέκατον τοῖον λυγρὸν ἔχεν ἀεθλον,
Μουνονυχὶ πεντήκοντα ξυνελέξατο κούραις.
Paulo brevius hos labores enumerat Philippus Byzantius, uti videre est in his,
Ω῎λεϚα τῆς Νεμέας θῆῤ ἄπλετον, ὤλεϚα δ᾿ Υ῞δρην,
Καὶ ταῦρον, κάπρου δ᾿ ἀμφετίναξα γεν´ον.
Ζωςτῆῤ ἑλκύςςας, πώλους Διομήδεος εἷλον,
Χρύσεα μῆλα κλάσας, Γηρυόνην ἔλαβον.
Αὐγείαν ἐδάην, κεμὰς οὐ φύγεν, ἔκτανον ὄρνιν,
Κέρβερον ἠγαγόμην, αὐτὸς Ο῎λλυμπον ἔχω.
Nec omittendum, quod Hercules hic, vel auctor, vel restaurator Olympicorum ludorum fuerit, prope Pisam Elidis urbem ad Alpheum fluv. 442. An. ante Olympiadem, Iphiti Regis rempore mchoatam, Anno post bellum a septem Heroibus contra Thebas gestum. A. M. 2830. ante C. N. 218. De qua celebri Epocha, vide Girald. de ann. et mensib. Polyd. Virg. de I. R. l. 2. Iac. Kristmann. de connect. Ann. in Alphagran. Crusium de Epoch. Ios. Scalig. de Emend. Temp. l. 1. et 5. Petav. de Doct. Temp. l. 9. Calvisium et Riceiolum, in Chron. etc. Nominis rationem quod attinet, sunt qui Herculem ab Haebraeo Heir col, h. e. illuminavit omnia deducunt. Cui confine est Etymon Graecum. Hercules enim Graecis quid aliud est. quam Η῞ρας κλέος i. e. aeris gloria? quae porro est aeris gloria, nisi Solis illuminatio. Macrob. Sat. l. 1. c. 20. Potro de Hercule, et eius gestis vide Lil. Gyrald. peculiari Syntagmate, et N. Comitem l. 7. c. 2. Nic. Lloyd Adde quod a ceto devoratum, in eius ventre aliquandiu Herculem delituisse, Lycophr. ait,
—— ὅν ποτε γνάθοις
Τρίτωνος ἠμάλαψε κάρχαρος κύων κτλ.
—— ori quem quondam suo
Consi voravit campa manduces canis etc.
Triduum habet Theophylact. Comm in Ionam ubi Historiam hanc ad Servatorem nostrum detorquet. Aliter Val. Flacc. Argon. l. 2. v. 571. aliique. Certe ex sacra Ionae Historia occasionem fabulae huic inter Graecos datam, docet Voss, de Idol. Vide quoque quae supra diximus, ubi de Cane Carcharia etc. sicur quae de scabie illius feguntur, ex Hiobi Historia deprompta iudicant Eruditi: vide infra in voce Keren-happuch. Eius simulacrum ex ferro, Alconis opus, memoratur Plin. l. 34. c. 14. ut et, Antaeum sustinentis, ex aere; Idem Herculem ficlilem, l. 35. c. 12. marmoreum, Menestrati, alium Dipoeni ad Scillidis opus, l. 36. c. 5. item tristis insaniae paenitetia pictam effigiem, l. 35. c. 11. etc. habet. Communiter substrato pollio in cubitum nixum consuevisse singi, obser vat Barth. ex Lapithis Luciam, Ε᾿ι δὲ καὶ κάμοιμι, χαμαὶ καὶ τὸν τρίβωνα ὑποβαλλόμενος, κείσομαι ἐπ᾿ ἀγκῶνος, οἶον τὸν Η῾ρακλέα γράφουσιν. Quo alludit Stat. l. 3. Sylv. 1. cuius tit. Hercules Surrentinus Pollii Fel. v. 37.
Hîc tibi Sidonio ceisum pulvinat acantho
Texitur, et signis crescit torus asper eburnit.
Ad quem locum vide praefat. Barth. qui ad eund. poetam de Hercule plurima egtegia passim aspergit. Iude Herculaneus nodus, seu Herculeus, memoratus Plin. l. 28. c. 6. Vulnera nodo Herculis praeligare, mirum quantam ocior medicina est. Atque etiam quottidiani cinctus tali nodo, vim quandam habere utilem dicuntur: quippe cum Hercules eum prodider it. Macrob. Sat. l. 1. c. 19. Graece Η῾ρακλειωτικὸν ἅμμα. seu Η῾ράκλειον, quod Athenag. in Apol. et Oribas. describunt. Eo cingulum inprimis Sponsarum Romanarum, ex ovilla contextum lana, necti solitum, quod Heros ille fecundissimus ab omnibus creditus esset, discas ex Alex. ab Alex. Gen. Dier. l. 2. c. 5. et Iul. Caes. Scalig. Roet. l. 3. c. 100. nec non supra in voce Heraclea et ubi de Heraclidis, et infra in voce Stellae. etc. Plura vero de Hercule, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. et 2. passim, uti de Herculis stella, quae eadem ac Martis, l. 2. c. 33.
Herculis varia cognomina.
Aegyptius, Gignon vel Gigon vocatus: qui duplex, unus Osiridi aequalis, alter Iosua seu Hercules Cananaeus. Vide Voss. de op. l. 1. c. 27. et infra Iosua. Α᾿λεξίκακος. Α᾿πόμυιος, a Rom. cultus. Βουκλόπος, i. e. Boum Abuctor, ut Firmicus interpreratur de Errore prof. relig. ubi de Mithra Persarum Deo. Hoc enim nomine Solem, cum quo Herculem ldem Numen facit Macrob. cultum esse tradunt Eruditi. Itaque et Mithram βουκλόπορ diserte Porphyr. vocat in Antro, et τελετην` eius βοοκλοπίην, imo quia quotannis redibat, κόκλα βοοκλοπίης, Propheta Mithriacus eidem Firmico laudatur. Stat. quoque idem expressit verbis, Theb. l. 1. v. 720. Indignata sequi tor quentem cornua Mithram. Vide infra Mithra. Cananaeus, idem cum Iosua. Caranus, et Recaranus, sub Aventino Inventori patri dedicavie aram, quam Maximam appellavit, Auctor incertus de Orig. urb. Rom. ex Cassio. Vide Voss. ubi supra l. 2. c. 15. Cubans, cuius simulacrum in urbis regione XIV. fuit. Defensoor, templum habuit Romae in eadem regione, in quo, ut Iovis Propugnatoris, milites honesta missione donati, et gladiatores emeriti, arma clypeosqueve suspendebant. Desanaus, vide supra Dorsanes, ibid. Magnus, aedem habuit, in regione IX. quam L. Corn. Sylla ex carmine Sibyllino
aedificasse dicitut. P. Victor aedes Herculis Magni Custodis Circi Flaminii: idque pridie Non Iunias. Magusanus, vide Voss. de Idol. l. 1. c. 35. Melicarthus, idem cum Tyrio; qui et Sidone cultus, idem ib. c. 22. Musageres, cum novem Musis repraesentatur in nummo Q. Pomponii Musae, quem habet in suis Emblem. Ioh. Sambuc. Musarum Herculi, aedem condidit M. Fulvius Nobilior Cenfor A. U. C. 566. triennio postquam de Aetolis triumphavit, in qua Musarum signa, quae captâ Ambraciâ Romam transmiserat, posuit, Liv. l. 40. c. 51. Vetustate dein collapsam restituit Marcius Philippus, Vitricus Aus. Suet. in Aug. c. 29. Muscarius, a Romanis cultus est, sicut ab Elidis incolis Iuppiter ἀπόμυιος, et a Philistaeis 2. Reg. c. 1. v. 2. Beelzebub. Ogmius, Gallis eloquentiae symbolum suit, Voss. de Idol. l. 1. c. 35. et l. 2. c. 15. Olivarius et Pacifer, vide Hub. Goltzii Thes. Pacifer, in vet, Inscr. quam vide infra in voce Sanctissimi. Pollens, in Inscr. Interamnae Nahartium in Umbria. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 22. Prodicius, signum adolescentis in lubtico constituti, vide eund. l. 2. c. 15. Recaranus, vide infra. Remphan, ibid. Sanctissimus. Sanctus, vide infra Sanctilssimi. Sandes, vide supra Desanaus. Saxanus, vocatur, in marmore Tiburtino, vide infra Saxanus. Silvanus, seu Rusticus in Inscr. antiquis idem cum Marte Silvano: utrumque enim apud Pontisices eundem habitum, notat Macrob. Vide et infra. Somnialis seu Ο᾿νειροπομπὸς, vide infra in voce Somnialis. Thebanus, vide Voss. de Idol. l. 1. c. 13. 26. et 27. Trinoctigena, vide Casp. Barthium ad Stat. Theb. l. 5. v. 179. Triumphalis, simulacrum habuit in Foro Boario; Cui nomen, Quod iis diebus, quibus Romae triumphus agebatur, triumphali indueretur habitu. Tyrius, vide Voss de Idol. l. 1. c. 34. Victor, dictus est, quod omne genus animalium vicerit: Macrob. Sat. l. 2. c. 6. Eius Romae duae fuêrer aedes, uns ad portam Trigeminam, altera in Foro Boario. Haec ad maximam aram exstructa fuit rotunda, in quam nec setvi nec mulieres admitrebantur. Macrob. Sat. l. 1. c. 12. Eandem neque canes neque muscae intrabant, Plin. l. 10. c. 29. In illa quoque nullum lectisternium factum fuisse, Macrob. in Corn. Balbo et Serv. docent. Alteram vero M. Octavius Herennius exstruxit, qui primo tibicen, dein Mercator, a praedonibus circum venrus fortissime pugnavit, et victor evasit, Macrob. Plura alia Herculis cognomina vide apud Hub. Goltz. in Thes. Salmas. aedem Herculis Victoris in Foro Boario, eum aede Hereulis Triumphalis, eandem facit ad Solin. p. 10. ad quem Auctorem, de hoc Gentium idolo idem plura passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Hércules — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Hércules (desambiguación). Hércules era el nombre en la mitología romana del héroe de la mitología griega Heracles, siendo una metátesis del nombre griego. Era hijo de Júpiter,… …   Wikipedia Español

  • Hércules CF — Hércules Alicante Pour les articles homonymes, voir Hercules. Hércules CF …   Wikipédia en Français

  • Hercules CF — Hércules CF Voller Name Hércules Club de Fútbol S.A.D. Gegründet 1922 Stadion …   Deutsch Wikipedia

  • Hércules CF — Voller Name Hércules Club de Fútbol S.A.D. Gegründet 1922 Stadion …   Deutsch Wikipedia

  • Hercules — Her cu*les, n. 1. (Gr. Myth.) A hero, fabled to have been the son of Jupiter and Alcmena, and celebrated for great strength, esp. for the accomplishment of his twelve great tasks or labors. [1913 Webster] 2. (Astron.) A constellation in the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Hercŭles — (Herăkles), Sohn des Zeus u. der Alkmene; Nationalheros der Griechen. Zeus hatte die Nacht, wo er sich der Alkmene unter der Gestalt ihres abwesenden Gemahls Amphitryon, Königs von Tyrus, nahete, dreifach verlängert. Alkmene, zugleich von ihrem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hercules — m Latin form of the name of the Greek mythological hero Herakles, whose name means ‘glory of Hera’. He was the son of Zeus, king of the gods, by Alcmene, a mortal woman. In many versions of the legend, despite the meaning of the name, Hera, chief …   First names dictionary

  • Hercules — Hercules, CA U.S. city in California Population (2000): 19488 Housing Units (2000): 6546 Land area (2000): 6.478230 sq. miles (16.778537 sq. km) Water area (2000): 11.820971 sq. miles (30.616173 sq. km) Total area (2000): 18.299201 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Hercules, CA — U.S. city in California Population (2000): 19488 Housing Units (2000): 6546 Land area (2000): 6.478230 sq. miles (16.778537 sq. km) Water area (2000): 11.820971 sq. miles (30.616173 sq. km) Total area (2000): 18.299201 sq. miles (47.394710 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • hércules — sustantivo masculino 1. ) Uso/registro: coloquial. (plural hércules Hombre muy grande y muy fuerte: El novio de Marta es un hércules …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Hercules — hero, son of Zeus and Alcmene, c.1200 (originally in reference to the Pillars of Hercules), also Ercules, from L. Hercles, from Gk. Herakles, lit. Glory of Hera; from HERA (Cf. Hera) (q.v.) + kleos glory, renown (see CLIO (Cf. Clio)). Used… …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”